monumenta.ch > Plinius > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 97
{XXVI} haec tamen digna memoratu produntur ab iis: oppidum a Nearcho conditum in navigatione et flumen Arbium navium capax; contra insula, distans LXX stadiis, Alexandria condita a Leonnato iussu Alexandri in finibus gentis, Argeruus portu salubri, flumen Tonberum navigabile, circa quod Pasirae; deinde Ichthyophagi tam longo tractu, ut XXX dierum spatio praenavigaverint; insula quae Solis appellatur et eadem Nympharum Cubile, rubens, in qua nullum non animal absumitur incertis causis;